monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.473 > sectio 24 > bnf10439.198 r > 2 > sectio 17 > 6
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, V.Quomodo Macedoniani denuo ab orthodoxis divisi sint. <<<     >>> VII.Professio Theodosii de fide.

Cassiodorus, 9, CAPUT VI.Quomodo Theodosius imperator Thessalonicae baptizatus sit.

1 Cumque Theodosius bello barbaros superasset, et illi Romanos amicos habere deprecarentur, causa foederis acceptis obsidibus, Thessalonicam venit. Ubi dum in aegritudinem incurrisset, ab Acolio eius civitatis episcopo baptizatus est, licet a progenitoribus Christianum dogma et fidem Nicaeni concilii sequeretur. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 4, p. 707.]
2 Tunc igitur baptizari cupiens propter infirmitatem, Thessalonicensium requisivit episcopum, cuiusnam fidei esset. Quo respondente quoniam Ariana pestis in Illyricum non valuisset accedere; sed inviolatam ab initio fidem Nicaeni concilii conservarent, ille libenter eius verba suscipiens, baptizatus atque ab aegritudine liberatus est. [SOCRATES, lib. V, cap. 6, p. 262.]
Cassiodorus HOME

bav824.251 bnf1603.175

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik